LATEIN-ABITUR VON 2014: Übersetzungsteil (unbearbeitet)

Härte oder Milde?

Der Text des diesjährigen Abiturs stammt aus de clementia von Seneca. In dem Text wird von Augustus erzählt, der von seiner Ehefrau letztlich zu einer weisen Entscheidung geführt wurde. Der folgende Text ist dem Original ohne Kürzungen entnommen und weicht minimal vom tatsächlichen Text ab.

Divus Augustus fuit mitis princeps, si quis illum a principatu suo aestimare incipiat; in communi quidem rei publicae gladium movit. Cum hoc aetatis esset, quod tu nunc es, duodevicensimum egressus annum, iam pugiones in sinum amicorum absconderat, iam insidiis M. Antonii consulis latus petierat, iam fuerat collega proscriptionis. Sed cum annum quadragensimum transisset et in Gallia moraretur, delatum est ad eum indicium L. Cinnam, stolidi ingenii virum, insidias ei struere; dictum est, et ubi et quando et quemadmodum adgredi vellet; nam unus ex consciis deferebat. Constituit Augustus ab eo se vindicare et consilium amicorum advocari iussit. Nox illi inquieta erat, cum cogitaret adulescentem nobilem, hoc detracto integrum, Cn. Pompei nepotem, damnandum esse; iam unum hominem occidere non poterat, cui M. Antonius proscriptionis edictum inter cenam dictarat. Gemens subinde voces varias emittebat et inter se contrarias: ‘Quid ergo? Ego percussorem meum securum ambulare patiar me sollicito? Ergo non dabit poenas, qui tot civilibus bellis frustra petitum caput, tot navalibus, tot pedestribus proeliis incolume, postquam terra marique pax parata est, non occidere constituat, sed immolare?’ (nam sacrificantem placuerat adoriri.) Rursus silentio interposito Augustus maiore multo voce sibi quam Cinnae irascebatur: ‘Quid vivis, si perire te tam multorum interest? Quis finis erit suppliciorum? Quis sanguinis? Ego sum nobilibus adulescentulis expositum caput, in quod mucrones acuant; non est tanti vita mea, si, ut ego non peream, tam multa perdenda sunt.’ Interpellavit tandem illum Livia uxor et: ‘Admittis’ inquit ‘muliebre consilium? Fac, quod medici solent, qui, ubi usitata remedia non procedunt, temptant contraria. Severitate nihil adhuc profecisti; Salvidienum Lepidus secutus est, Lepidum Murena, Murenam Caepio, Caepionem Egnatius, ut alios taceam, quos tantum ausos pudet. Nunc tempta, quomodo tibi cedat clementia; ignosce L. Cinnae. Deprehensus est; iam nocere tibi non potest, prodesse famae tuae potest.’

Die Übersetzung zu dieser Passage findet ihr hier.

09.06.2014