DAS LATEIN-ABITUR VON 1999: 
  Übersetzungsteil 
Wie habe ich noch im Bannerfenster 
  am 3. 6. 99 getönt? Laktanz war einfach und ich hab saumäßig 
  dämliche Leichtsinnsfehler reingeschmissen. Jaja, das war der Juni 1999. 
  Und damit sich auch spätere Generationen sich ein Bild von dem nachgeworfenen 
  Abitur von 1999 machen können, gibt's hier den Übersetzungstext. Glück 
  auf, macht Spaß :-) 
  
  
	Wozu ist der Mensch auf der Welt?
  
  
	(Laktanz)
  
       Sequitur, ut ostendam, cur fecerit hominem ipsum deus. 
  
       Sicut mundum propter hominem machinatus est, ita ipsum 
  propter se tam- 
       quam divini templi antistitem1, 
  spectatorem operum rerumque caelestium. 
       Solus est enim, qui sentiens capaxque rationis intellegere 
  deum, qui opera 
   5  eius admirari, virtutem potestatemque perspicere 
  possit. Idcirco enim con- 
       silio, mente, prudentia instructus est, ideo solus 
  praeter ceteras animantes 
       recto corpore ac statu fictus est, ut ad contemplationem 
  parentis sui excita- 
       tus esse videatur. Ideo sermonem solus accepit ac linguam 
  cogitationis 
       interpretem, ut enarrare maiestatem domini sui possit; 
  postremo idcirco ei 
  10  cuncta subiecta sunt, ut fictori atque artifici 
  deo esset ipse subiectus. 
       Si ergo deum hominem voluit esse suum cultorem ideoque 
  illi tantum honoris 
       attribuit, ut rerum omnium dominaretur2, 
  utique iustissimum est et deum, 
       qui tanta praestiterit, amare et hominem3, 
  qui sit nobiscum divini iuris so- 
       cietate coniunctus. Nec enim fas est cultorem dei a 
  dei cultore violari. 
  15  Unde intellegimus religionis ac iustitiae causa 
  esse hominem figuratum. 
       Cuius rei testis est Marcus Tullius in libris de legibus 
  ita dicens: "Sed om- 
       nium, quae in doctorum hominum disputatione versantur, 
  nihil est profecto 
       praestabilius quam plane intellegi nos ad iustitiam 
  esse natos." 
       Quod si est verissimum, deus ergo vult omnes homines 
  esse iustos, id est 
  20  deum et hominem3 
  caros habere, deum scilicet honorare tamquam patrem, 
       hominem3 diligere velut 
  fratrem; in his enim duobus tota iustitia consistit. 
       Qui ergo aut deum non agnoscit aut homini nocet, iniuste 
  et contra natu- 
       ram suam vivit et hoc modo inrumpit institutum legemque 
  divinam. 
 
 
1 
antistes, -stitis                  der 
Vorsteher 
2 dominari 
alicuius rei            herrschen 
über etwas 
3 homo, 
-inis                        hier: 
der Mitmensch