Curtius Rufus berichtet von
einer Verhandlung zwischen Alexander dem Großen und Gesandten der Skythen,
die die Eroberung ihres Landes verhindern wollen.
Legati Scytharum
XX nuntiare iubent regi velle ipsos ad eum mandata perferre. Iussi considere in
vultu regis defixerant oculos: Quibus, credo, magnitudine corporis animum aestimantibus
modicus habitus haudquaquam famae par videbatur.
Quae locutos esse apud regem
memoriae proditum est, abhorrent forsitan moribus hominibusque
nostris et
tempora et ingenia cultiora sortitis. Sed ut possit oratio eorum sperni, tamen
fides nostra non debet. Igitur unum ex his maximum natu locutum accepimus:
"Si
di habitum corporis tui aviditati animi parem esse voluissent, orbis te non caperet:
Altera manu Orientem, altera Occidentem contingeres et hoc adsecutus scire velles,
ubi numinis fulgor1 conderetur. Sic quoque concupiscis,
quae non capis. Ab Europa petis Asiam, ex Asia transis in Europam; deinde, si
humanum genus omne superaveris, cum silvis et nivibus et fluminibus ferisque bestiis
gesturus es bellum.
Quid? Tu ignoras arbores magnas diu crescere, una hora
exstirpari2? Stultus est, qui fructus earum spectat,
altitudinem non metitur. Vide, ne, dum ad cacumen pervenire contendis, cum ipsis
ramis, quos comprehenderis, decidas! Leo quoque aliquando minimarum avium pabulum
fuit, et ferrum rubigo3 consumit.
Quibus bellum
non intuleris, bonis amicis poteris uti. Nam et firmissima est inter pares amicitia,
et videntur pares, qui non fecerunt inter se periculum virium. Quos viceris, amicos
tibi esse cave credas! Inter dominum et servum nulla amicitia est: Etiam in pace
belli tamen iura servantur."
Haec barbarus. Contra rex
fortuna sua et consiliis suadentium, ne quid temere et audacter faciat, se usurum
esse respondet.
1
numinis fulgor die strahlende Macht eines Gottes
2
exstirpare
entwurzeln
3 rubigo,
-inis Rost